Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Corinthians 11:2-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
Link Options
More Options
[X]