Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Corinthians 14:26-40 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia 36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 38 si quis autem ignorat ignorabitur 39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
Link Options
More Options
[X]