1 Corinthians 15:35-57 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
Link Options
More Options
[X]