Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Corinthians 1:1-9 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 4 gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia 6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
Link Options
More Options
[X]