Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Corinthians 7:8-24 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego 9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri 10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies 17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo 18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum 24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
Link Options
More Options
[X]