Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Timothy 1:12-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
Link Options
More Options
[X]