Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Timothy 1:3-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur 11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
Link Options
More Options
[X]