1 Timothy 2:1-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
Link Options
More Options
[X]