1 Timothy 2:9-15 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
Link Options
More Options
[X]