1 Timothy 3:1-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat 2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem 3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum 4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit 6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
Link Options
More Options
[X]