Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

1 Timothy 4:6-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae 9 fidelis sermo et omni acceptione dignus 10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 11 praecipe haec et doce 12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae 14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
Link Options
More Options
[X]