Acts 25:1-12 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea 2 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum 3 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via 4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum 5 qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum 6 demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci 7 qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare 8 Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi 9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me 10 dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti 11 si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello 12 tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
Link Options
More Options
[X]