Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 9:1-31 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum 2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem 3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo 4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris 5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris 6 [] 7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes 8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum 9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit 10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine 11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat 12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat 13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum 15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel 16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati 17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto 18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est 19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot 20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei 21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum 22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus 23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent 24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent 25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta 26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus 27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu 28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini 29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum 30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum 31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
Link Options
More Options
[X]