Acts 9:32-43 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae 33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus 34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit 35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum 36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat 37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo 38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos 39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas 40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit 41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam 42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino 43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
Link Options
More Options
[X]