Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Amos 2:6-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis 7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum 8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui 9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter 10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei 11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus 12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis 13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno 14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam 15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam 16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus
Link Options
More Options
[X]