Amos 3:3-8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis 4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit 5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit 6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit 7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas 8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit
Link Options
More Options
[X]