Amos 4:1-3 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus 2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus 3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus
Link Options
More Options
[X]