1
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
2
quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
4
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
5
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
6
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
7
in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
8
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
9
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
10
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
11
ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
12
induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
13
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
14
super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
15
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
16
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
17
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".