Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Daniel 11:2-4 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
2 Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. 3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. 4 Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his.
Link Options
More Options
[X]