5
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6
Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
7
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
8
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post haec?
9
Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
10
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
11
Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12
Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
13
Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.