Exodus 10:21-29 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant 22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus 23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat 24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum 25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro 26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus 27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos 28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris 29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
Link Options
More Options
[X]