Exodus 20:18-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur 20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis 21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus
Link Options
More Options
[X]