Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 21:1-11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 haec sunt iudicia quae propones eis 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
Link Options
More Options
[X]