Exodus 23:1-9 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3 pauperis quoque non misereberis in negotio 4 si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eu 5 si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 6 non declinabis in iudicio pauperis 7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
Link Options
More Options
[X]