Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Exodus 23:10-19 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
10 sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 11 anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 12 sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 13 omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro 14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabiti 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 18 non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 19 primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris sua
Link Options
More Options
[X]