Exodus 30:1-10 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi 7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras 9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis 10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Link Options
More Options
[X]