Exodus 35:1-19

1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas
8 ligna setthim
9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
The Latin Vulgate is in the public domain.