Exodus 9:1-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 2 quod si adhuc rennuis et retines eos 3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis 4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel 5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra 6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit 7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
Link Options
More Options
[X]