Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezekiel 28:1-19 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei 3 ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te 4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis 5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo 6 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei 7 idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum 8 interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris 9 numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te 10 morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus 11 et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri 12 et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore 13 in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt 14 tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti 15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te 16 in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum 17 elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te 18 in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te 19 omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum
Link Options
More Options
[X]