Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezekiel 30:20-26 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
20 et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens 21 fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium 22 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius 23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris 24 et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius 25 et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti 26 et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus
Link Options
More Options
[X]