Ezra 3:4-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo 5 et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo 6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
Link Options
More Options
[X]