Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezra 7:1-10 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae 2 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob 3 filii Amariae filii Azariae filii Maraioth 4 filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci 5 filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio 6 ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius 7 et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis 8 et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis 9 quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se 10 Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
Link Options
More Options
[X]