Isaiah 40:27-31 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius 29 qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat 30 deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent 31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
Link Options
More Options
[X]