Joel 3:1-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem 2 congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt 3 et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent 4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum 5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra 6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis 7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum 8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est 9 clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores 10 concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum 11 erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos 12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu 13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum 14 populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis 15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum 16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel
Link Options
More Options
[X]