Luke 18:35-43 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Link Options
More Options
[X]