Micah 1:8-16 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum 9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem 10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite 11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet 12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem 13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel 14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel 15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel 16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
Link Options
More Options
[X]