Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Micah 5:7-9 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
7 et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum 8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat 9 exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt
Link Options
More Options
[X]