8
ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est
9
iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
10
et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum
11
dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex
12
in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte
13
et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum
14
pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos
15
secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia
16
videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
17
lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
18
quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est
19
revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
20
dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".