Romans 1:1-15 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei 2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis 3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem 4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri 5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius 6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi 7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo 9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio 10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos 11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos 12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam 13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus 14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum 15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
Link Options
More Options
[X]