Zechariah 1:18-21 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
18 et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua 19 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem 20 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros 21 et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam
Link Options
More Options
[X]