Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Zephaniah 3:9-13 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
9 quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno 10 ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi 11 in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo 12 et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini 13 reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
Link Options
More Options
[X]