Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 15:7-11; Acts 15:13-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 18 notum a saeculo est Domino opus suum 19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur
Link Options
More Options
[X]