Acts 20:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam 2 cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam 3 ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam 4 comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus 5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade 6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
Link Options
More Options
[X]