Acts 28:17-22; Acts 28:25-28 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum 21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum 22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
Link Options
More Options
[X]