Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezra 10:18-43 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent 20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia 21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias 22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa 23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer 24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri 25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea 26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia 27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza 28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai 29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth 30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse 31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon 32 Beniamin Maloch Samarias 33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei 34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel 35 Baneas et Badaias Cheiliau 36 Vannia Marimuth et Eliasib 37 Matthanias Mathanai et Iasi 38 et Bani et Bennui Semei 39 et Salmias et Nathan et Adaias 40 Mechnedabai Sisai Sarai 41 Ezrel et Selemau Semeria 42 Sellum Amaria Ioseph 43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia
Link Options
More Options
[X]