Habakkuk 3:2; Habakkuk 3:17-19 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

2 Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis 17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus 18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo 19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem
Link Options
More Options
[X]