Isaiah 14:4-23 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum 5 contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium 6 caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter 7 conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit 8 abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos 9 infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum 10 universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es 11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes 12 quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes 13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis 14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo 15 verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci 16 qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna 17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem 18 omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua 19 tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum 20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum 21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum 22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus 23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
Link Options
More Options
[X]