Jeremiah 51:15-19

15 qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
16 dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
17 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis
18 vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt
19 non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
The Latin Vulgate is in the public domain.