Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Joel 3:1; Joel 3:6; Joel 3:8; Joel 3:16-20 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

1 quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem 6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis 8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est 16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel 17 et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius 18 et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum 19 Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua 20 et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem
Link Options
More Options
[X]