Matthew 12:17-21 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit 19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius 20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium 21 et in nomine eius gentes sperabunt
Link Options
More Options
[X]